- PSAMATOSSIRIS
- PSAMATOSSIRISRex Parthorum, memoratur Spartiano in Vita Hadriani, Psamatossiris, quem Traianus Parthis Regem fecerat, quod eum non magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus Regem dedit. In membranis Palatinis et editione Mediolan. Sarmatossiris dicitur, quod propius accedit ad Παρθημόσιρις, ut eum Dio vocat. Sed Parthamosiris, Armeniaefuit Rex, iussu Traiani occisus, ut idem refert: is vero quem Parthis Regem idem Imperator imposuit, Parthamosapes dictus; quem proin perperam Saprtianus cum priore consundit. Vide Casaubonum et Salmasium ad l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.